- ALIMENTORUM Cura
- ALIMENTORUM Curaapud Veteres Romanos, sollicite habita. Unde de Marco Antonino Philosopho Capitolin. c. 11. de alimentis, inquit, publicis multa prudenter invenit. Ad quod caput referri potest, quod antea dictum de novorum nominum pueris puellisque ad frumentationem vocatis, lege eiusdem. Itemque sequentia haec in eod. c. verba, Rei frumentariae graviter providit; quorum illud pertinet, ad alimenta eorum, qui pane gradili alebantur, hoc ad universi Populi Romani commoda: cui soliti Imperatores summâ curâ procurare ex Aegypto, Africa, Sicilia, frumenti atque aliarum specierum utilitatem. Sed providit Marcus et privatorum alimentis: namque exstant l. 8. D. de transaction. Excerpta ex oratione Marci, quibus multa explicantur, quae sunt ab illo instituta circa alimenta testamentô relicta, aut mortis causâ donata, Casaubon. ad locum, qui proin cogitat, an non hîc legendum sit, De alimentis publicis privatisque. Hinc maximae dignitatis viris illa commissa; unde Pertinax, iuvenis, per oppida et vicos ad viam Aemiliam hinc inde sitos: aetate iam provectâ, post multos et magnos honores, cam curam in Urbe sustinuisse legitur, apud Eund. c. 2. et de Didio Iuliano Ael. Spartian. c. 1. Post Germaniam inferiorem rexit. Post hoc curam alimentorum in Italia meruit. Nec boni solum, sed et mali Principes, hac de re maxime solliciti. Hinc classem Africanam, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessâssent, instituisse, eamque Commodianam Herculeam appellâsse, Commodus dicitur, apud Lamprid. c. 17. Quamvis enim iam ante eum frumenta, ex Africa Romam deveherentur, ille tamen hoc instituit, ut per certos homines, impensâ publicâ, ad instar Alexandrinae (quam Augustus instituit) Africana quoque curaretur: de quibus vide in Iusti Lipsii Electis etc. Infra quoque passim, inprimis ubi de Frumento.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.